BESTIAE Carnivorae

BESTIAE Carnivorae
BESTIAE Carnivorae
quô pabulô in arca a Noacho fuerint sustentatae, anxie multi quaerunt. Si foenô dixeris et farragine, videbere rerum invertere naturam, et quod in adagio dicitur, κυνὶ διδόναι ἄχυρα, ὄνῳ δὲ ὀςτέα, cani dare paleas, ossa vero asino. Si carnem illis ingessisse Noachum responderis, quoties fuit necesse, quaeretur rursus, unde potuerit illis tantum carnis supperere, cum animalium certus numerus in arcam sit intromissus et pleraquo bina tantum, quae occidere fuit nefas, ne species aboleretur. Nedicam, parum videri verisimile, Noachum tamdiu tam assiduô et foedô ministeriô fuisse mancipatum. Proinde potius est statuere, miraculô factum, ut leones, pantherae, tigrides etc. feritate depositâ mansuescerent, atque homini se subicerent; sicque ad tempus, neglectâ carne, foenum et fruges depascerentur, contenti scil. obviô cibô ac parabili. In qua fere sententia sunt Basilius, et Augustin. et ex Hebraeis Kimchius in Esaiam; quem alludere consentaneum est, ad diluvii tempora, cum futuram sub Messia rerum omnium conversionem Propheticis verbis sic describit, c. 11. v. 6. 7. Lupus habitabit cum agno et pardus cum haedo recubabit: et c. 65. v. 25. Et Leo, sicut bos, comedet stramen. Quale quid nescio cui Prophetae tribuit Damir, Scriptor Arabs, c. de Leone. Ut Sibylla Erythraea, si credimus, Oracul. Sibyll. l. 3.
Ε᾿ν δὲ λύκοι τε καὶ ἄρνες εν οὔρεςιν ἄμμις ἔδονται
Χόρτον, παρδάλιές τ᾿ ἐρίφοις ἅμα βοςκήςονται,
Α῎ρκτοι ςὺν μόχοις ῃομάδες αὐλιςθήςονται,
Σαρκοβόρος τε λέων ἄχυρον φάγεται ἐπὶ φάτνης,
Ω῾ς βοῦς.
Cumque lupis agni per montes gramina carpent,
Permixtique simul pardi pascentur et haedi,
Cum vitulis ursi degent armenta sequentes,
Carnivorusque Leo, plenis praesepibus adstans,
Cum bove stramen edet, etc.
Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”